2011. november 12., szombat

Turne, quod optanti...

Cogitanti mihi, quantum vita plena esset absurditate, saepissime occurrit, cum eodem tempore scortum flavum, cupidine solarii nocturni incensum, a me fricaretur, atque mente capta nigra mihi adhaesa tenebatur, donec continuo lamentantem meo se dignam non esse amore plus ferre impotens, ne ipsa mente caperer, exui flavaque meretrix transiit in gremium Capitanei illius Angelopolitani; eodem ipso tempore cum itaque ego sola remansi, amicus meus prius legitimam adsciit sibi quae paene continuo tempore mente capta probata est, posterius concubinam quam iam antea mente captam bene suspicatus erat, nec tamen meo exemplo usus beatum solitudinem elegit.
Vita tamen nunquam terminabit ipsa se (cf. scaenam Londinii), et his ultimis diebus etiam immensius dedit absurditatis exemplum.
Litteras amoris auctoris se non nominantis, utique a me educabilis, mihi interrete nocte quadam tulit, adeo caute anonymiam servantes, ut primum longe dubitarem, num respondere auderem, neque enim sexu auctoris clare patente timebam, ne denique patefieret puerum quendam duodeviginti annorum me velle futuere. Cum autem respiciens verba poetae ‘Optimus est, qui est fortis, illo / qui est fortior, melior unus’ astutissimis fictum verbis responsum dedi, tertia denique eius epistula elucidata sum esse puellam duodeviginti annos natam, quae me deperiret, neque me eius figuram posse mihi mente revocare; quod autem admirabilissimum rei est, nomen eius idem est ac puellae cuiusdam duodeviginti annos natae, quae olim amicum meum deperiit discipula, ante circiter duodecim annos, et sine ulla spe, quia eodem tempore amicus cum omni spe deperiit Susannam illam culo lato; postea annis dilapsis versantem in eadem arte isdemque litteris ac me longius satis bene familiariter habebam illam (sine dubio mente captam).
Andrea Pető illa antiquior flava erat, macra, continuo surridens et mediocri mentis alacritate praedita; cognoscendi curiosa sum, qualis sit illa recentior Andrea Pető, praeter quod sine dubio mente captam scio.
Vita nil aliud est nisi fabula picaresque.

Ceterum censeo rem publicam esse delendam et regnum instaurandum.

5 megjegyzés:

  1. Valet quidem, maxime valet. Latinum est non legitur?

    VálaszTörlés
  2. Sane non omnibus legendum censui. Sapienti autem sat est.

    VálaszTörlés
  3. Most már ezentúl mindent latinul fogsz irni?
    Hinnéd,hogy én valamikor latinból forditottam,és országos latin tanulmányi versenyt nyertem?
    NMégsem volt jó tanárom,mert ebből alig értek valamit.
    Persze,ha nekidurálnám magam,és lenne
    egy latin szótáram,talán még menne...Nem forditanád le?

    VálaszTörlés
  4. Nem, nem fogok latinul írni, általában nem. Bár néha kedvem volna; kéne szereznem egy hozzáértő embert, aki átalakítaná kicsit a blogfelületet úgy, hogy legyen több rovat párhuzamosan, egy latin nyelvű is (meg egy rövid híreknek, egy hosszabb írásoknak, egy vicceknek).
    Eztetetetetet viszont nem fordítom le, mert kifejezetten azoknak szántam, akik megértik latinul. Ha benn akarsz lenni a szűk körben, csak Lojzi bácsi vagy Finály Henrik apó munkáit ajánlhatom mint médiumokat.

    VálaszTörlés